- TIROLIS
- TIROLISregio Germaniae meridionalis non obscura, titulô Comitatus insignis, partem Rhaetiae, partem Norici magnam, et partem minimam Cenomannorum Italiae complectens, continetur circulô Austriacô, qui ex decem Germaniae circulis primus est. Baudrando Tirolis, le Tirol Gallis, Tirolo Italis, regio est Germaniae meridionalis, partem orientalem Rhaetiae propriae antiquae tantum complectens. Antea Principes habuit proprios e domo Austriaca, sed a paucis annis defectu prolis masculae rediit ad Imperatorem, cui etiamnum subest. Terminatur a Septentrione Bavariae Ducatu, ab Oriente dioecesi Salisburgensi et Carinthiâ, a Meridie ditione Venetâ, et ab Occidente Rhaetis et Helvetiis. Rigatur Athesi et Oenô fluviis, et ab Alpibus Tridentinis fere bifariam scinditur. Sic dicitur a Terioli, hodie Tirol, tenui castrô ad Athesim prope Meranum. Regionis partes sunt Comitatus Tirolis proprie dictus, le Tirol propre, Dioeceses Tridentina et Brixina, les Eveschex de Trente et de Bressenon, atque Comitatus Brigantinus, le Comte de Bregents, Feldkirkiae, le Comte de Feldkirk, Pludentinus, le Comte de Pludents, et Monfortensis, le Conte de Montfort, versus Helvetios. Totius autem provinciae caput est oenipons, Inspruck, ubi antea sedes Principis. Aliae urbes sunt Bolzanum, Bolzano, Brigantium, Bregents, Brixino, Brixen seu Bressenon, Halla, Hall, et Tridentum, Trente. Tirolis Comes Mainardus, sub initium saecul. 14. quod Tridentini Episcopi ambitioni resisteret, excommunicatus, editâ in lucem apologiâ, in Praesulum vitia acriter invectus est, inter alia sacrarum literarum contemptu et dominadi cupidine ipsis obiectâ. Aventin. Annal. Boior. l. 7. Lineam Tirolensem seu Aenipontanam, orsus est Ferdinandus, Ferdinandi I. Imperatoris filius, frater Maximiliani II. qui Bohemicae, et Caroli, qui Styriae seu Graeciensis auctor fuit. Ferdinandus hic, in divisione Tirolim et anteriores ditiones nactus, egregiam bellô Pannonicô fortitudinis laudem impetravit. Duxit clam patre Philippinam Welseram, patriciam Augustanam; eâque defunctâ Annam Catharinam Mantuanam, sibi sociavit, neptem e sorote: quod coniugium cum sterile eslet, et e Welseria suscepti non haberentur successionis capaces, alteri Carolo Burgoviâ aegre relictâ, reliqua hereditas inter agnatos divisa est. Iterum Aenipontanam lineam incepit Leopoldus Caroli Graeciensis, de quo supra, filius, frater Ferdinandi II. Imperatoris. Is primo Ecclesiastico ordini ascriptus, Argentinensem Episcopatum, unde ei cum Ioh. Georgio Brandeburgico bellum, A. C. 1609. et Passaviensem obtinuit: varias dein post res In Iuliaco, Bohemia, Austria, tractu Rhenano, Rhaetia gestas, Claudiam Mediceam duxit, A. C. 1626. mortuus A. C. 1632. Eô nati, Ferdinandus Carolus, qui orbus obiit A. C. 1662. et Sigismundus Franciscus, qui similiter absque prole mascula defunctus est, principatu ad Imperatorem, ut dictum, devolutô: cuius uxor Claudia Felicitas, filia postremi, obiit A. C. 1676. Adierant autem hanc hereditatem filii Alberti Contracti Austrii, ex testamento Margaretae Maultaschiae, Henrici Ducis Carinthiae et Comitis Tirolensis, vel, ut alii, Elisabethae, Henrici istius sororis, quod mortuà filiô Meinhardô, ex Ludovico Ludovici Bavari Imperatoris filio suscepto, condiderat. Vide G. de Roo l. 3. Ioh. Aventin. Annal. Boior. l. 7. Tob. Pfannerum de praec. Germaniae Principum gentibus, c.1. Phil. Iac. Spenerum Arte Herald. Tom. II. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.